HISTORIA LIBRI JUDICUM

CAPUT VI: De Aod, et Sangar liberatoribus Israel

#Judic. III

Addiderunt autem filii Israel facere malum in conspectu Domini. Qui suscitavit adversus eos Eglon regem Moab, et copulavit ei filios Ammon et Amalec. Qui transiens Jordanem percussit Israel, et posuit idola sua in Galgala, et fecit sibi domum in urbe Palmarum, id est Jericho, et servierunt ei filii Israel decem et octo annis, et clamaverunt ad Dominum. Qui suscitavit eis salvatorem, Aod, filium Gera filii Gemini. Qui utraque manu utebatur pro dextera. Geminum quidam dicunt fuisse quemdam vilem in Benjamin, qui posteris suis saepe legitur improperatus ob ignominiam. Hebraei tradunt hunc fuisse Benjamin. Et quasi per apheresim, ubi nos ponimus geminum, ipsi ponunt Jemin, quod sonat dextrarium vel dextrale qui Latine geminus dici posset, quia geminatur cum trahente, nisi geminus a Jemin, per J consonantem scriberetur. Dicitur autem a Jamin proprie Jeminus, sicut a dextera dextrarius. Miseruntque filii per Aod munera Eglon regi, qui fecit sibi gladium ancipitem longitudinis palmae manus, et accinctus est eo in dextro femore subter sagum, quod est quadratae formae militare indumentum. Erat autem Eglon crassus nimis. Cumque obtulisset ei munera, prosecutus est socios, qui cum eo venerunt, et reversus est ad regem, et ait Verbum secretum habeo ad te o rex. Egressisque omnibus, qui cum eo erant accessit ad eum Aod, et ait: Verbum Domini habeo ad te. Quod intelligendum est de somnio ex mandato Domini. Qui statim surrexit de throno. Extenditque Aod manum sinistram, et tulit siccam de dextro femore, et infixit eam in ventrem ejus valide, nec eduxit eam, sed reliquit in corpore. Ipse vero clausis diligenter ostiis coenaculi, per posticum egressus est, et aufugit. Servi autem regis post longam moram intrantes, invenerunt eum mortuum, et jacentem in terra. Venitque Aod in Seirat, et insonuit buccina in monte Ephraim, et descenderunt cum eo filii Israel ad vada Jordanis quae transmittunt in Moab. Et volentes transire Moabitas percusserunt circiter decem millia, et humiliatus est die illa Moab sub manu Israel, et quievit terra octoginta annis. Et mortuus est Aod. Et tunc de Philisthaeis volentibus intrare terram Israel Sangar occidit sexcentos viros vomere uno, ipse quoque defendit Israel, et eodem anno vitam finivit.